ACTUS I
I. i
ERGASILUS
ER. Iuventus nomen indidit ʽScortoʼ mihi,
eo quia invocatus soleo esse in convivio. 70
scio apsurde dictum hoc derisores dicere,
at ego aio recte : nam scortum in convivio
sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.
estne invocatum <scortum> an non ? planissume ;
verum hercle vero nos parasiti planius, 75
quos nunquam quisquam neque vocat neque invocat.
quasi mures semper edimus alienum cibum ;
ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,
simul prolatae res sunt nostris dentibus.
quasi, quom caletur, cocleae in occulto latent, 80
suo sibi suco vivont, ros si non cadit,
item parasiti rebus prolatis latent
in occulto miseri, victitant suco suo,
dum ruri rurant homines quos ligurriant.
prolatis rebus parasiti venatici 85
[canes] sumus, quando res redierunt, Molossici
odiossicique et multum incommodestici.
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti
potes parasitus, frangique aulas in caput,
vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet. 90
quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est.
nam postquam meu' rex est potitus hostium --
ita nunc belligerant Aetoli cum │ Aleis ;
nam Aetolia haec est, illi est captus [in] Alide
Philopolemus, huius Hegionis filius 95
senis qui hic habitat, quae aedei lamentariae
mihi sunt, quas quotiensquomque conspicio fleo
nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia
inhonestum et maxume alienum ingenio suo :
homines captivos commercatur, si queat 100
aliquem invenire, suum qui mutet filium.
quod quidem ego nimis quam † cupio ut impetret † ;
nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.
† nulla est spes iuventutis †, sese omnes amant ;
ill' demum antiquis est adulescens moribus, 105
quoius numquam voltum tranquillavi gratiis.
condigne pater est eius moratus moribus.
nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium,
und' saturitate saepe ego exii ebrius.
I. ii
HEGIO, LORARIUS, ERGASILUS
HE. Advorte animum sis : tu istos captivos duos, 110
heri quos emi de praeda de quaestoribus,
his indito catenas singularias
istas maiores, quibu' sunt vincti, demito ;
sinito ambulare, si foris, si intus volent,
sed uti adserventur magna diligentia. 115
liber captivos avi' ferae consimilis est :
semel fugiendi si data est occasio,
satis est, numquam postilla possis prendere.
LO. omnes profecto liberi lubentius
sumu' quam servimus. HE. non videre ita tu quidem. 120
LO. si non est quod dem, mene vis dem ipse — in pedes ?
HE. si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.
LO. avi' me ferae consimilem faciam, ut praedicas.
HE. ita ut dicis : nam si faxis, te in caveam dabo.
sed sati' verborumst. cura quae iussi atque abi. 125
ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos,
visam ne nocte hac quippiam turbaverint.
ind' me continuo recipiam rursum domum.
ER. aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium
propter sui gnati miseriam, miserum senem. 130
sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,
vel carnificinam hunc facere possum perpeti.
HE. quis hic loquitur? ER. ego, qui tuo maerore maceror,
macesco, consenesco et tabesco miser ;
ossa atque pellis sum miser — macritudine ; 135
neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi :
foris aliquantillum etiam quod gusto id beat.
HE. Ergasile, salve. ER. di te bene ament, Hegio.
HE. ne fle. ER. egone illum non fleam ? egon non defleam
talem adulescentem ? HE. semper sensi filio 140
meo te esse amicum et illum intellexi tibi.
ER. tum denique homines nostra intellegimus bona,
quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.
ego postquam gnatus tuo' potitust hostium,
expertus quanti fuerit nunc desidero. 145
HE. alienus quom eius incommodum tam aegre feras,
quid me patrem par facerest, quoi ille est unicus ?
ER. alienus ? ego alienus ille ? aha, Hegio,
numquam istuc dixis neque animum induxis tuom ;
tibi ille unicust, mi etiam unico magis unicus. 150
HE. laudo, malum quom amici tuom ducis malum.
nunc habe bonum animum. ER. eheu, huic illud dolet,--
quia nunc remissus est edendi exercitus.
HE. nullumne interea nactu's, qui posset tibi
remissum quem dixti inperare exercitum ? 155
ER. quid credis ? fugitant omnes hanc provinciam,
quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos.
HE. non pol mirandum est fugitare hanc provinciam.
multis et multigeneribus opus est tibi
militibus : primumdum opus est Pistorensibus ; 160
eorum sunt aliquot genera Pistorensium :
opu' Panicis est, opu' Placentinis quoque ;
opu' Turdetanis, opust Ficedulensibus ;
iam maritumi omnes milites opu' sunt tibi.
ER. ut saepe summa ingenia in occulto latent ! 165
hic qualis imperator nunc privatus est.
HE. habe modo bonum animum, nam illum confido domum
in his diebus me reconciliassere.
nam eccum hic captivom adulescentem Aleum,
prognatum genere summo et summis divitiis : 170
hoc illum me mutare — <ER.> confido fore.
[ER.] ita di deaeque faxint. sed num quo foras
vocatus <es> ad cenam? HE. nusquam, quod sciam.
sed quid tu id quaeris? ER. quia mi est natalis dies ;
propterea <a> te vocari ad te ad cenam volo. 175
HE. facete dictum ! sed si pauxillum potes
contentus esse. ER. ne perpauxillum modo,
nam istoc me assiduo victu delecto domi ;
age sis, roga emptum : ʽnisi qui meliorem adferet
quae mi atque amicis placeat condicio magis,ʼ 180
quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.
HE. profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi.
sed si venturu's, temperi. ER. em, vel iam otium est.
HE. i modo, venare leporem : nunc irim tenes ;
nam meu scruposam victus commetat viam. 185
ER. numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules :
cum calceatis dentibus veniam tamen.
HE. asper meu' victus sane est. ER. sentisne essitas ?
HE. terrestris cena est. ER. sus terrestris bestia est.
HE. multis holeribus. ER. curato aegrotos domi. 190
numquid vis ? HE. venias temperi. ER. memorem mones.--
HE. ibo intro atque intus subducam ratiunculam,
quantillum argenti mi apud trapezitam siet.
ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.--